- COMPAGNIA
- COMPAGNIAex Italico Compagnia, Κουμπανία apud Nicetam, in Alexio, l. 1. num. 1. militum centuria est: an inde, quod communi pane ac distributione buccellati sodalitium secum foveant milites; an quasi compagania, quod ex eodem pago, an a voce compages, dicta? Peculiariter appellatione hâc Galli Ruptarios donabant seu militares turmas, cuiusmodi erant eae, quas avathemate non semel ferierunt Romani pontifices, uti patet ex Bullis eorum, quas in Chartophylacio Regio, in scrinio, cui titulus, Contra magnas societates et compagnias, asservari, tradit Car. du Fresne, potissimum eas sub Carolo V. Franciae Rege floruisse, docens: inde autem in Castellam a Guesclino traductas ubi a candida cruce, quâ insigniti nomen sumpserint de Compagnie blanche. Vide Matth. Villaneum, l. 9. c. 109. l. 10. c. 84. et 92. Auctorem Chronici Petri IV. Regis Aragon. l. 6. c. 10. Alios. Societates et Comitivae Latinis potissimum Scriptoribus vocantur. Thomas Walsinghamus A. C. 1357. His diebus surrexit in Francia illa famosa societas, quae Gens sine capite vocabatur; quae primo parva, postea magna aggressa, magnam Franciae partem occupans sine legibus, expulsis vel subactis locorum dominis, subiugavit, erantque non tantum de una gente vel natione, sed de pluribus regionibus congregati. Henricus Knyghtonus A. C. 1361. Eôdem tempore crevit quaedam societas virorum fortium vocata Societas fortunae et per quosdam vocata est La Grant Compagnie: et adunati sunt de diversis partibus non habentes unde vivere etc. apud eundum Car. du Fresne, in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.